- CANALICOLA
- CANALICOLAapud A. Cellium, l. 4. c. 20. qui iurabat, eavillator quidam et canalicola et nimis ridicularius fuit; et Festum, Canalicoloe forenses homines dicti, quod circa canales fori circumsisterent. A' canalibus in foro nempe Causidici et rabulae sic dicebantur, et qui in foro assidui. Canalis in foro mentio apud Plautum, in Curcul. Actu 4. sc. 1. v. 15. In medio propter canalem sunt ostentatores meri. Quod autem in illis canalibus aqua, ut fit, haerens, interdum male oleret, ideo canales odorare dixit Tettullian. de Pallio, c. 5. Iam et de negotio provocat: Ego, inquit, nibil Foro, mhil Campo, nibil Curiae debeo: nihii officio advigilo, nulla rostra praeoccupo, nulla praetorta observo, canales non odoro, subsellia non confundo etc. ubi alii legunt, cancellos non adoro. Nam mephitim illam pati cogebantur, qui assiduam Foro dabant operam; Causidici et Advocati, stantes ad caucellos, qui ante Iudicum tribunalia erant, ad turbam prohibendam. Vide Salmasium, Notis ad loc. et Vopisc. in Carino, c. 16. ubi ipsos Fori Cancellos, canales quoque nonnumquam dictos esse, videtur innuere.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.